monumenta.ch > Ambrosius > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 28, 143
Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent: deinde comminuta, postremo conflata, per minutias erogationis dispensata egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt. Quod si desunt nova, et quae nequaquam initiata videantur, in huiusmodi usus, quos supra diximus, arbitror omnia pie posse converti.